Der Wald in 4 Sprachen (LATEIN)

 
 Roman numeral 10000 CC DD.svg Mille Paginae.png Latinitas nondum censa
Ultima mutatio: 15:43, 19 Martii 2015.
Silva
 
 
Vide etiam paginam discretivam: silva (discretiva)
 
 
Biogradska Gora aestate visa, ambo silva et saeptum nationale, in natione Monte Nigro sita.
 
Silva hiemalis in Kazanka (Bulgaria).
 
Silva secundum flumen Tarvasjõgi in Estonia.
 
Aspectus silvae frondeae in Germania.
 
Iungala in valle Manoa, Oahu.
 
Silvae intactae intra terrae regiones silvis tectas (Intact Forest Landscapes, IFL).
 
Silva mortua in Montibus metalliferis (Erzgebirge).
 
Silva Californiae.
 
Silva frondea cum arbore eversa in saltu Starzenbach prope Feldafing in Bavaria.
 
Silva mixta in Polonia.
Silva (-ae, f.) est communitas organismorum, in qua arbores quadam symbiosi inter se et cum aliis organismis coniunctae adsunt. Arbores maiorem materiae biologicae ("biomassae") partem constituunt.[1] Aliae culturae quid sit silva, cuius magnitudinis et cuius compositionis, aliter definiunt, aream quidem esse arboribus plenam consentire solent.[2]
 
Silvae fere 9.4% faciei terrae (sive 30% continentium) tegunt; ante industriae conversionem fere 15.6% (sive 50% continentium) tegebant. Habitationem praebent variis organismis, ab animalibus usque ad edapha, cyclum aquae moderantur, solum conservant. Quare silvae partes maximi momenti in biosphaera agunt.
 
Index  [celare] 
1 Synonyma Latina
2 Distributio silvarum
3 Genera silvarum
4 Usus silvarum
4.1 Usus oeconomicus
4.2 Usus oecologicus
4.3 Recreatio
5 Varia
6 Bibliographia
7 Area silvarum per civitates digesta
8 Bibliographia (libri Theodisci)
9 Nexus externi
10 Notae
Synonyma Latina[recensere | fontem recensere]
Silva est verbum usitatissimum.
Saltus plagam significat, quae montibus vallibusque variat quaeque partim arboribus, partim virgultis tecta est; saepe et ad pascendum adhibitur.
Nemus magis est verbum poeticum, sive silvam pascuis utilem sive cuidam deo dicatam valens.
Lucus, a poetis pro silva adhibitus, plerumque silvam cuidam deo dicatam significat.
Foresta (sive forestis, forestum, foreste etc.)[3] est verbum recentioris Latinitatis silvam rebus oeconomicis aut venationi saeptam valens. Verbum foresta e [silva] forestis[4] deductum est. Foresta notioni silvae communis obiecta est.
Distributio silvarum[recensere | fontem recensere]
Silvae omnibus in regionibus, quae arboribus crescendis idoneae sunt, inveniuntur, nisi incrementum igni frequenti aut aliis calamitatibus naturalibus aut actu humano impeditur.
 
Regiones inter latitudines 10° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus plerumque a silva pluviali tropicorum tectae sunt, latitudines inter 53°N et 67°N silva boreali sive taiga. Silvis, in quibus angiospermae praevalent, plures species esse solent quam illis, qua gymnospermae (silvae pinophytorum sive montanae), praeter paucas.
 
Genera silvarum[recensere | fontem recensere]
Silvae varie distingui sive dispertiri possunt. Inter alias sunt:
 
silva pluvialis ( sive tropica sive temperata), silva, ubi permulta pluit.
iungala, genus silvae tropicalis.
silva borealis
silva frondea
silva semperviridis
Usus silvarum[recensere | fontem recensere]
Silvae praecipue triplici usui sunt: usui oeconomico, oecologico (protectio circumiectorum naturalium) et sociali (relaxatio). Quidam usus silvae sine opera humana efficiuntur (ut puta creatio oxygenii), alii silvicultura fiunt (ut puta semitae viarum). Possessoris silvae est varios usus praebere. Si silvae ita in usu sunt, ut conserventur, silvicultura vocatur durabilis.
 
Usus oeconomicus[recensere | fontem recensere]
Ab initio homines, qui venatu ac collecto vivebant, iis, quae silva praebebat, opibus naturalibus utebantur. Praeter animalia etiam herbae, bacae, fungi, resina et similia iis usui erant. Pecora et armenta ibi pastum agebantur, mella ac ligna petebantur. Mox lignum arborum etiam ad aedificandum adhibebatur. Cum saeculo duodevicesimo incipiente penuria ligni sentiretur, silvicultura orta est, qua continua ligni subvectio, tum primarii energiae fontis, confirmaretur. Ita silva saepe foresta facta est, ubi oecosystema naturale cum plantis commutatum est, quae efficientia humana locum occupaverunt.
 
Nimia spoliatione silvae etiam deletae sunt vel delentur. In nonnullis regionibus mediterraneis, silvae non iam inveniuntur, cum homines arbores ceciderint, ut exempli gratia naves aedificarent. Simili modo hodie multis in terris silvae in periculo sunt.
 
Etiam industria silvis detrimento esse potest: Complures arbores propter pollutionem aeris sunt aegrae.
 
Usus oecologicus[recensere | fontem recensere]
Silva carbonii dioxido (CO2) ligando clima moderatur, quod a multis prima praesentis mutationis clima esse putatur. In photosynthesi plantae virides aeri carbonii dioxidum detrahunt, oxygenium (O2) autem emittunt.
Silvae solum, in quo crescunt, pluribus modis conservant; erosio minuitur; nivium saxorumque moles de monte devoluta prohibetur;
In silvis aqua reservatur, quae ad bibendum, irrigandum, energiam pariendam usui est.
Aer et aqua saccatur, ut materia venenata dematur.
Silva homines etiam a strepitu circumiectali defendi possunt.
Imprimis in silvis, quibus homines minus utuntur, animalia et plantae rarae superare possunt.
Recreatio[recensere | fontem recensere]
Multi homines silvas ad recreandum intrant, ut iter faciant et animalia silvestria videant.
 
Varia[recensere | fontem recensere]
Aliquae silvae Europaeae e litteris antiquis notae sunt. Hercynia silva nota est e descriptione, quam scripsit Caesar, Gall. 6.24-25.
Transsilvania est pars Romaniae, quae ad litteram "ultra silvas septentrionales" latet.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
Achard, Frédéric, et Matthew C. Hansen. Global Forest Monitoring from Earth Observation. Boca Raton: CRC Press, 2013. ISBN 9781466552012
Achard, Frédéric. Vital Forest Graphics. Nairobi: UNEP, 2013. ISBN 9789280729030
Ritter, Eva, et Dainis Dauksta. New Perspectives on People and Forests. Dordrecht et Novi Eboraci: Springer, 2011. ISBN 9789400711501
Sands, Roger. Forestry in a Global Context. Cantabridgiae: CABI Publishing, 2005.
Area silvarum per civitates digesta[recensere | fontem recensere]
Area silvarum[5]
2008 2009 2010
('000 km2) ('000 km2) ('000 km2)
Australia 1511 1502 1493
Brasilia 5239 5217 5195
Canada 3101 3101 3101
Sinae 2013 2041 2069
Unio Europaea 1559 1564 1569
Germania 111 111 111
India 681 683 684
Indonesia 958 951 944
Iaponia 250 250 250
Russia 8090 8090 8091
Civitates Foederatae Americae 3033 3036 3040
Orbis terrarum 40318 40261 40204
Bibliographia (libri Theodisci)[recensere | fontem recensere]
Erich Hornsmann: Allen hilft der Wald. Seine Wohlfahrtswirkungen. BLV, Monaci, Bonnae et Vindobonae 1958
Kurt G. Blüchel (ed.): Der Garten Eden darf nicht sterben. Tropischer Regenwald. Pro Terra, Monaci sine anno, ISBN 3-924990-01-8
Hans Leibundgut: Der Wald als Erbe und Verpflichtung. Haupt, Bernae et Stuttgardiae 1991, 98 p., ISBN 3-258-04281-0
Peter Steiger: Wälder der Schweiz. Ott Verlag, Thun 1994, ISBN 3-7225-6205-8
Hans Leibundgut: Der Wald. Eine Lebensgemeinschaft. 3. ed. amplificata. Huber, Frauenfeld et Stuttgardiae 1983, 212 p., ISBN 3-7193-0879-0
Hannes Mayer / Hannes Mayer: Wälder Europas. Fischer, Stuttgardiae et Novi Eboraci 1984, ISBN 3-437-30441-0
Richard B. Hilf: Der Wald. Wald und Weidwerk in Geschichte und Gegenwart – Erster Teil [repr.]. Aula, Wiebelsheim 2003, ISBN 3-494-01331-4
Georg Meister / Monika Offenberger: Die Zeit des Waldes – Bilderreise durch Geschichte und Zukunft unserer Wälder. Zweitausendeins, Francofurti ad Moenum 2004, 397 p., ISBN 978-3-86150-630-0
Hansjörg Küster: Geschichte des Waldes, C.H. Beck, Monaci 2003, ISBN 3-406-50279-2
Wolfgang Bauer et al.: Heilige Haine, Heilige Wälder. Casa editoria Neue Erde, Savariponte 2005, ISBN 3-89060-064-6
Viktoria Urmersbach: Im Wald, da sind die Räuber. Eine Kulturgeschichte des Waldes. Vergangenheitsverlag, Berolini 2009, ISBN 978-3-940621-07-8
Heinrich Hofmeister: Lebensraum Wald. Ein Weg zum Kennenlernen von Pflanzengesellschaften und ihrer Ökologie. Paul Parey, Hamburgi et Berolini 1990, ISBN 3-490-17118-7
Albrecht Lehmann: Von Menschen und Bäumen. Die Deutschen und ihr Wald. Rowohlt, Reinbek prope Hamburgum 1999, ISBN 3-498-03891-5
Antoine Lorgnier et al.: Wälder der Welt. Bucher, Monaci et Berolini sine anno, ISBN 3-7658-0791-5
Klaus Offenberg: Das Jahrtausendtreffen: Ein Baummärchen., Casa editoria Agenda 2011, ISBN 3-89688-437-9
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam spectant.
Notae[recensere | fontem recensere]
Jump up ? Young, Raymond A. (1982). Introduction to Forest Science. John Wiley & Sons. p. 3. ISBN 0-471-06438-6.
Jump up ? Lund, H. Gyde (coord.) 2006. 'Definitions of Forest, Deforestation, Afforestation, and Reforestation'. Gainesville, VA: Forest Information Services.
Jump up ? Vide Du Cange: foresta
Jump up ? Ex "foris". Attestatum anno 576, vide Carlo Battisti / Giovanni Alessio (1950-1957). Dizionario etimologico italiano. Fiorentiae: Barbera.
Jump up ? "Forest Land Area". FAOSTAT. World Bank. die 12 Februarii 2014
 
 
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
 
 
 
 
Categoriae: ArboresOecozonaePlantaeSilvae
Navigation menu
Conventum creareConventum aperireResDisputatioLegereRecensereFontem recensereHistoriam inspicere
 
Pagina prima
Porta communis
Novissima
Pagina fortuita
Categoriae
Nuper mutata
Communitas
Invitatio
Taberna
Adiutatum
Donationes
Arca ferramentorum
Nexus ad paginam
Nuper mutata annexorum
Fasciculum imponere
Paginae speciales
Nexus perpetuus
De hac pagina
Wikidata item
Hanc paginam citare
Linguis aliis
Afrikaans
Alemannisch
Aragonés
Ænglisc
???????
?????
Asturianu
Az?rbaycanca
?????????
Boarisch
Žemaiteška
??????????
?????????? (???????????)?
?????????
???????
?????
Brezhoneg
Bosanski
??????
Català
Mìng-de?ng-ng?¯
???????
???
?????
Ceština
Kaszëbsczi
???????
Cymraeg
Dansk
Deutsch
????????
English
Esperanto
Español
Eesti
Euskara
?????
Suomi
Na Vosa Vakaviti
Føroyskt
Français
Frysk
Gaeilge
??
Gàidhlig
Galego
Avañe'?
?????
??????
Hrvatski
Kreyòl ayisyen
Magyar
???????
Interlingua
Bahasa Indonesia
Ilokano
Ido
Íslenska
Italiano
???
Basa Jawa
???????
???????
?????
???
Kurdî
????
Lëtzebuergesch
?????
Limburgs
Lingála
???
Lietuviu
Latviešu
Malagasy
??????????
??????
?????
????? ????
Bahasa Melayu
??????
Nahuatl
Nedersaksies
??????
????? ????
Nederlands
Norsk nynorsk
Norsk bokmål
Nouormand
Occitan
????
Polski
Português
Runa Simi
Româna
Armãneashti
???????
???? ????
Sicilianu
Scots
Srpskohrvatski / ??????????????
?????
Simple English
Slovencina
Slovenšcina
ChiShona
Soomaaliga
?????? / srpski
Basa Sunda
Svenska
Kiswahili
?????
??????
??????
???
Türkmençe
Tagalog
Türkçe
???????/tatarça
???????? / Uyghurche
??????????
????
O?zbekcha/???????
Vepsän kel’
Ti?ng Vi?t
West-Vlams
Walon
Winaray
?????????
??????
??
Bân-lâm-gú
??
Nexus recensere
Print/export
Create a book
Download as PDF
Forma impressibilis
Ultima mutatio: 15:43, 19 Martii 2015.
Text is available under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License; additional terms may apply. See Terms of Use for details.
Consilium de secretoDe VicipaediaRepudiationesElaboratoresPagina mobilisWikimedia Foundation Powered by MediaWiki

Nach oben